Mosaico decorativo

Trouvé 4218 Résultats pour: Eum

  • effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam (Liber Isaiae 44, 3)

  • quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile (Liber Isaiae 44, 10)

  • et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud (Liber Isaiae 44, 15)

  • reliquum autem ejus deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu (Liber Isaiae 44, 17)

  • propter servum meum Jacob et Israël electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me (Liber Isaiae 45, 4)

  • rorate cæli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul ego Dominus creavi eum (Liber Isaiae 45, 8)

  • ego suscitavi eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam ipse ædificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 45, 13)

  • congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ et rogant deum non salvantem (Liber Isaiae 45, 20)

  • ergo in Domino dicet meæ sunt justitiæ et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei (Liber Isaiae 45, 25)

  • qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant (Liber Isaiae 46, 6)

  • portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos (Liber Isaiae 46, 7)

  • adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quæ necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet (Liber Isaiae 46, 10)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina