Trouvé 4218 Résultats pour: Eum
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se (Liber Thobis 10, 10)
dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (Liber Thobis 11, 7)
et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et cœperunt flere præ gaudio (Liber Thobis 11, 11)
et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor ejus et omnes qui sciebant eum (Liber Thobis 11, 16)
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11, 17)
et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat (Liber Thobis 11, 19)
me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)
sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ adlata sunt sibi adsumere (Liber Thobis 12, 4)
et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ adtulerant acceptam habere (Liber Thobis 12, 5)
tunc dixit eis occulte benedicite Deum cæli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam (Liber Thobis 12, 6)
tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 20)