Trouvé 1225 Résultats pour: Ergo
loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt (Prophetia Ezechielis 2, 7)
ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos (Prophetia Ezechielis 8, 18)
senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite cœperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus (Prophetia Ezechielis 9, 6)
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 3)
feci ergo sicut præceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum (Prophetia Ezechielis 12, 7)
ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas (Prophetia Ezechielis 16, 52)
cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis ejus ad eam et radices ejus sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines (Prophetia Ezechielis 17, 6)
ejeci ergo eos de terra Ægypti et eduxi in desertum (Prophetia Ezechielis 20, 10)
et inritaverunt me domus Israël in deserto in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea projecerunt quæ faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos (Prophetia Ezechielis 20, 13)
ergo et ego dedi eis præcepta non bona et judicia in quibus non vivent (Prophetia Ezechielis 20, 25)
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)
viri ergo justi sunt hii judicabunt eas judicio adulterarum et judicio effundentium sanguinem quia adulteræ sunt et sanguis in manibus earum (Prophetia Ezechielis 23, 45)