Trouvé 157 Résultats pour: Ephraim

  • qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Juda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde jeramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)

  • fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen ejus Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus (Liber I Samuelis 1, 1)

  • perierant autem asinæ Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)

  • omnes quoque Israhelitæ qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in prœlio (Liber I Samuelis 14, 22)

  • regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Jezraël et super Ephraim et super Beniamin et super Israël universum (Liber II Samuelis 2, 9)

  • factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)

  • itaque egressus est populus in campum contra Israël et factum est prœlium in saltu Ephraim (Liber II Samuelis 18, 6)

  • non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Joab ecce caput ejus mittetur ad te per murum (Liber II Samuelis 20, 21)

  • et hæc nomina eorum Benhur in monte Ephraim (Liber I Regum 4, 8)

  • ædificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde ædificavit Phanuhel (Liber I Regum 12, 25)

  • et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices (Liber II Regum 5, 22)

  • Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina