Trouvé 2198 Résultats pour: Eos
et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii (Liber Iudith 6, 8)
ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse (Liber Iudith 7, 9)
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)
sed aspexisti super castra eorum et tenebræ fatigaverunt eos (Liber Iudith 9, 7)
tenuit pedes eorum abyssus et aquæ operuerunt eos (Liber Iudith 9, 8)
hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu ejus (Liber Iudith 10, 13)
dixeruntque ad eum satellites ejus quis contemnat populum Hebræorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus (Liber Iudith 10, 18)
constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis (Liber Iudith 11, 8)
insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquæ jam inter mortuos conputantur (Liber Iudith 11, 10)
cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor (Liber Iudith 14, 4)
cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris (Liber Iudith 14, 5)
quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde (Liber Iudith 14, 17)