Trouvé 2198 Résultats pour: Eos
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores (Actus Apostolorum 4, 8)
videntes autem Petri constantiam et Johannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotæ admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant (Actus Apostolorum 4, 13)
jusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem (Actus Apostolorum 4, 15)
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare (Actus Apostolorum 4, 16)
et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu (Actus Apostolorum 4, 18)
Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate (Actus Apostolorum 4, 19)
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat (Actus Apostolorum 4, 21)
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent (Actus Apostolorum 4, 23)
ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus (Actus Apostolorum 5, 13)
angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris et educens eos dixit (Actus Apostolorum 5, 19)
et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum (Actus Apostolorum 5, 27)
si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi (Actus Apostolorum 5, 39)