Mosaico decorativo

Trouvé 2198 Résultats pour: Eos

  • ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium ejus quia congregavit eos quasi fænum areæ (Prophetia Michaeae 4, 12)

  • propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël (Prophetia Michaeae 5, 3)

  • quia reddidit Dominus superbiam Jacob sicut superbiam Israël quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt (Prophetia Nahum 2, 2)

  • quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terræ ut possideat tabernacula non sua (Prophetia Habacuc 1, 6)

  • quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terræ et civitatis et omnium habitantium in ea (Prophetia Habacuc 2, 17)

  • Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem (Prophetia Habacuc 3, 19)

  • et eos qui adorant super tecta militiam cæli et adorant et jurant in Domino et jurant in Melchom (Prophetia Sophoniae 1, 5)

  • sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini in igne zeli ejus devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terræ et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulæ gentium (Prophetia Sophoniae 2, 11)

  • ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quæ ejecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum (Prophetia Sophoniae 3, 19)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina