Trouvé 2198 Résultats pour: Eos
Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Judæos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus (Liber II Maccabaeorum 12, 3)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ velle pari modo facere habitantibus secum Judæis (Liber II Maccabaeorum 12, 8)
Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua (Liber II Maccabaeorum 12, 12)
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Judæos (Liber II Maccabaeorum 12, 17)
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem (Liber II Maccabaeorum 12, 25)
invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamnian fuerunt a quibus lex prohibet Judæos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis (Liber II Maccabaeorum 12, 44)
quibus Judas cognitis præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos (Liber II Maccabaeorum 13, 10)
omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)
iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit (Liber II Maccabaeorum 13, 22)
datis mandatis ipsum quidem Judam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem (Liber II Maccabaeorum 14, 13)