Trouvé 1570 Résultats pour: Eorum
et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)
igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum reddam (Prophetia Ezechielis 9, 10)
et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum (Prophetia Ezechielis 10, 8)
quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alæ uni et similitudo manus hominis sub alis eorum (Prophetia Ezechielis 10, 21)
et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi (Prophetia Ezechielis 10, 22)
et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi (Prophetia Ezechielis 11, 1)
et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum (Prophetia Ezechielis 11, 19)
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 3)
et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans (Prophetia Ezechielis 12, 4)
ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum (Prophetia Ezechielis 12, 5)
in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israël (Prophetia Ezechielis 12, 6)
feci ergo sicut præceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum (Prophetia Ezechielis 12, 7)