Trouvé 1570 Résultats pour: Eorum
et cum audissent viri verba ejus considerabant faciem ejus et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem ejus nimis (Liber Iudith 10, 14)
denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant (Liber Iudith 11, 11)
cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor (Liber Iudith 14, 4)
quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde (Liber Iudith 14, 17)
et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum (Liber Iudith 14, 18)
hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quæque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in jumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de prædationibus eorum (Liber Iudith 15, 8)
venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ cujus multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles (Liber Iudith 16, 5)
non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum (Liber Iudith 16, 8)
dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Liber Iudith 16, 21)
quæsitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege (Liber Esther 2, 23)
missæ sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Judæos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent (Liber Esther 3, 13)
apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis jussa veniebant mira exultatio epulæ atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cærimoniis jungerentur grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat (Liber Esther 8, 17)