Mosaico decorativo

Trouvé 1570 Résultats pour: Eorum

  • in itineribus conturbati sunt quadrigæ conlisæ sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia (Prophetia Nahum 2, 4)

  • omnes ad prædam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem (Prophetia Habacuc 1, 9)

  • maledixisti sceptris ejus capiti bellatorum ejus venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito (Prophetia Habacuc 3, 14)

  • et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et ædificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum (Prophetia Sophoniae 1, 13)

  • et tribulabo homines et ambulabunt ut cæci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora (Prophetia Sophoniae 1, 17)

  • sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini in igne zeli ejus devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon quæ exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum (Prophetia Sophoniae 2, 8)

  • disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatæ sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore (Prophetia Sophoniae 3, 6)

  • reliquiæ Israël non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat (Prophetia Sophoniae 3, 13)

  • ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quæ ejecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum (Prophetia Sophoniae 3, 19)

  • et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina