Trouvé 2334 Résultats pour: Enim
oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur (Liber Sapientiae 16, 4)
qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem (Liber Sapientiae 16, 7)
illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animæ illorum quia digni erant ab hujusmodi exterminari (Liber Sapientiae 16, 9)
filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos (Liber Sapientiae 16, 10)
in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio (Liber Sapientiae 16, 11)
tu enim vitæ et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis (Liber Sapientiae 16, 13)
negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati (Liber Sapientiae 16, 16)
quod enim mirabile erat in aqua quæ omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis justorum (Liber Sapientiae 16, 17)
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quæ ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem (Liber Sapientiae 16, 18)
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscujusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur (Liber Sapientiae 16, 21)
creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt (Liber Sapientiae 16, 24)
quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat (Liber Sapientiae 16, 27)