Mosaico decorativo

Trouvé 2334 Résultats pour: Enim

  • quæ noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim præceperat ut de hac re omnino reticeret (Liber Esther 2, 10)

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum juxta mandatum ejus quicquid enim ille præcipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat (Liber Esther 2, 20)

  • cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis præceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum (Liber Esther 3, 2)

  • cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Judæum (Liber Esther 3, 4)

  • et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem (Liber Esther 3, 6)

  • et hoc hejulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare (Liber Esther 4, 2)

  • si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Judæi et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris (Liber Esther 4, 14)

  • traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)

  • die illo dedit rex Asuerus Hester reginæ domum Aman adversarii Judæorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus (Liber Esther 8, 1)

  • quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei (Liber Esther 8, 6)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina