Trouvé 2334 Résultats pour: Enim
dixitque Nœmi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est (Liber Ruth 3, 18)
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam (Liber Ruth 4, 4)
qui respondit cedo jure propinquitatis neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor (Liber Ruth 4, 6)
et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)
et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi jugiter (Liber I Samuelis 1, 22)
non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)
suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriæ teneat Domini enim sunt cardines terræ et posuit super eos orbem (Liber I Samuelis 2, 8)
etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam (Liber I Samuelis 2, 15)
dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi (Liber I Samuelis 2, 16)
nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini (Liber I Samuelis 2, 24)
et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit (Liber I Samuelis 3, 5)
prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos (Liber I Samuelis 3, 13)