Trouvé 2334 Résultats pour: Enim
Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. (Prophetia Danielis 2, 11)
Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)
Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)
Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus (Prophetia Danielis 3, 29)
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)
Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caëli quam in habitatoribus terræ et non est qui resistat manui eius, et dicat ei Quare fecisti? (Prophetia Danielis 4, 32)
A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum. (Prophetia Danielis 6, 26)
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)
Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)
Inclina Deus meus aurem tuam, et audi aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis (Prophetia Danielis 9, 18)
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)
Et dixit ad me Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)