Mosaico decorativo

Trouvé 2334 Résultats pour: Enim

  • et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare (Liber Ieremiae 38, 5)

  • domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)

  • venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)

  • et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismaël (Liber Ieremiae 40, 16)

  • a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 41, 18)

  • si quiescentes manseritis in terra hac ædificabo vos et non destruam plantabo et non evellam jam enim placatus sum super malo quod feci vobis (Liber Ieremiae 42, 10)

  • quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus (Liber Ieremiae 42, 20)

  • dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)

  • pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulæ Cappadociæ (Liber Ieremiae 47, 4)

  • per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt (Liber Ieremiae 48, 5)

  • pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes ejus et principes ejus simul (Liber Ieremiae 48, 7)

  • fuit enim in derisum tibi Israël quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es captivus duceris (Liber Ieremiae 48, 27)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina