Trouvé 2974 Résultats pour: End
excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)
cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini (Liber Exodus 34, 5)
cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)
cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei (Liber Exodus 34, 29)
non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati (Liber Exodus 35, 3)
obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat (Liber Exodus 35, 22)
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad præparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum (Liber Exodus 35, 29)
ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et ære sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest (Liber Exodus 35, 33)
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus (Liber Exodus 36, 2)
jussit ergo Moses præconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis (Liber Exodus 36, 6)
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita (Liber Exodus 36, 8)
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi (Liber Exodus 36, 14)
