Trouvé 2318 Résultats pour: Eli
angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ et dices ad eos numquid non est Deus in Israël ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron (Liber II Regum 1, 3)
quam ob rem hæc dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias (Liber II Regum 1, 4)
at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est (Liber II Regum 1, 8)
respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e cælo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo (Liber II Regum 1, 10)
respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e cælo et devoravit illum et quinquaginta ejus (Liber II Regum 1, 12)
iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt (Liber II Regum 1, 13)
locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)
reliqua autem verborum Ohoziæ quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 1, 18)
factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in cælum ibant Helias et Heliseus de Galgalis (Liber II Regum 2, 1)
dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel (Liber II Regum 2, 2)
egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete (Liber II Regum 2, 3)