Trouvé 2318 Résultats pour: Eli
per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes (Epistula II ad Corinthios 9, 13)
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
etiam in illa quæ ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quæ præparata sunt gloriari (Epistula II ad Corinthios 10, 16)
nam si is qui venit alium Christum prædicat quem non prædicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini (Epistula II ad Corinthios 11, 4)
aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
Hebræi sunt et ego Israhelitæ sunt et ego semen Abrahæ sunt et ego (Epistula II ad Corinthios 11, 22)
propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum (Epistula II ad Corinthios 12, 10)
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium (Epistula ad Galatas 1, 6)
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi (Epistula ad Galatas 1, 7)
sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 8)
sicut prædiximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 9)
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem (Epistula ad Galatas 1, 11)