Trouvé 2318 Résultats pour: Eli
ut quærerent misericordiam a facie Dei caëli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est et benedixit Daniel Deum caëli, (Prophetia Danielis 2, 19)
Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? (Prophetia Danielis 2, 26)
Tu rex regum es et Deus caëli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi (Prophetia Danielis 2, 37)
et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri volucres quoque caëli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit tu es ergo caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)
Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus (Prophetia Danielis 3, 29)
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caëli, et sicut arenam, quæ est in littore maris (Prophetia Danielis 3, 36)
Benedictus es in firmamento caëli et laudabilis et gloriosus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 56)
Benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)