Trouvé 4195 Résultats pour: Ejus
et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellæ jerunt cum ea pedisequæ ejus et secuta est nuntios David et facta est illi uxor (Liber I Samuelis 25, 42)
sed et Ahinœm accepit David de Jezraël et fuit utraque uxor ejus (Liber I Samuelis 25, 43)
et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiæ ejus Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum ejus (Liber I Samuelis 26, 5)
venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput ejus Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus (Liber I Samuelis 26, 7)
et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies ejus venerit ut moriatur aut in prœlium descendens perierit (Liber I Samuelis 26, 10)
propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus et scyphum aquæ et abeamus (Liber I Samuelis 26, 11)
non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquæ qui erat ad caput ejus (Liber I Samuelis 26, 16)
et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)
et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri ejus vir et domus ejus David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber I Samuelis 27, 3)
et ascendit David et viri ejus et agebant prædas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Ægypti (Liber I Samuelis 27, 8)
et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis (Liber I Samuelis 28, 5)
dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor (Liber I Samuelis 28, 7)