Trouvé 4195 Résultats pour: Ejus
et erat titulus causæ ejus inscriptus rex Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 26)
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris ejus (Evangelium secundum Marcum 15, 27)
sed ite et dicite discipulis ejus et Petro quia præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis sicut dixit vobis (Evangelium secundum Marcum 16, 7)
fuit in diebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen ejus Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Johannem (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate ejus gaudebunt (Evangelium secundum Lucam 1, 14)
et factum est ut impleti sunt dies officii ejus abiit in domum suam (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus et occultabat se mensibus quinque dicens (Evangelium secundum Lucam 1, 24)
quæ cum vidisset turbata est in sermone ejus et cogitabat qualis esset ista salutatio (Evangelium secundum Lucam 1, 29)
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum (Evangelium secundum Lucam 1, 31)
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
et regnabit in domo Jacob in æternum et regni ejus non erit finis (Evangelium secundum Lucam 1, 33)