Trouvé 4195 Résultats pour: Ejus
posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et projecit albi facti sunt rami ejus (Prophetia Ioel 1, 7)
ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)
a facie ejus cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam (Prophetia Ioel 2, 6)
a facie ejus contremuit terra moti sunt cæli sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum (Prophetia Ioel 2, 10)
et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra ejus quia fortia et facientia verbum ejus magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum (Prophetia Ioel 2, 11)
et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem ejus contra mare orientale et extremum ejus ad mare novissimum et ascendet fetor ejus et ascendet putredo ejus quia superbe egit (Prophetia Ioel 2, 20)
et mittam ignem in murum Gazæ et devorabit ædes ejus (Prophetia Amos 1, 7)
et emittam ignem in murum Tyri et devorabit ædes ejus (Prophetia Amos 1, 10)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam ejus et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem (Prophetia Amos 1, 11)
et succendam ignem in muro Rabbæ et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis (Prophetia Amos 1, 14)
et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes ejus simul dicit Dominus (Prophetia Amos 1, 15)
et disperdam judicem de medio ejus et omnes principes ejus interficiam cum eo dicit Dominus (Prophetia Amos 2, 3)