Trouvé 4195 Résultats pour: Ejus
loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus (Liber Leviticus 7, 29)
qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus (Liber Leviticus 7, 31)
pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis ejus lege perpetua ab omni populo Israël (Liber Leviticus 7, 34)
hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cærimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur (Liber Leviticus 7, 35)
statimque obtulit Aaron et filios ejus cumque lavisset eos (Liber Leviticus 8, 6)
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa ejus labrumque cum basi sua sanctificavit oleo (Liber Leviticus 8, 11)
filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut jusserat Dominus (Liber Leviticus 8, 13)
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput ejus posuissent Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 14)
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus (Liber Leviticus 8, 15)
obtulit et arietem in holocaustum super cujus caput cum inposuissent Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 18)
immolavit eum et fudit sanguinem ejus per altaris circuitum (Liber Leviticus 8, 19)
ipsumque arietem in frusta concidens caput ejus et artus et adipem adolevit igni (Liber Leviticus 8, 20)