Trouvé 4195 Résultats pour: Ejus
dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
et cepit Jazer civitatem et filias ejus et reversus est in Judæam (Liber I Maccabaeorum 5, 8)
et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
et abiit Simon in Galileam et commisit prœlia multa cum gentibus et contritæ sunt gentes a facie ejus et persecutus est eos usque ad portam (Liber I Maccabaeorum 5, 21)
et Judas Macchabeus et Jonathas et fratres ejus transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum (Liber I Maccabaeorum 5, 24)
et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 5, 34)
et divertit Judas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum ejus et sumpsit spolia ejus et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu ejus (Liber I Maccabaeorum 5, 50)
et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia ejus et transiit per totam civitatem super interfectos (Liber I Maccabaeorum 5, 51)