Trouvé 1681 Résultats pour: Ego
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
respondit eis Jesus loquor vobis et non creditis opera quæ ego facio in nomine Patris mei hæc testimonium perhibent de me (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
oves meæ vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)
et ego vitam æternam do eis et non peribunt in æternum et non rapiet eas quisquam de manu mea (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)
ego et Pater unum sumus (Evangelium secundum Ioannem 10, 30)
respondit eis Jesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
dixit ei Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)