Trouvé 57 Résultats pour: Edom

  • super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde (Liber Ieremiae 9, 26)

  • et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Juda (Liber Ieremiae 27, 3)

  • propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 49, 20)

  • SEN gaude et lætare filia Edom quæ habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis (Lamentationes 4, 21)

  • THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua (Lamentationes 4, 22)

  • et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent hæ autem solæ salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam ejus et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem (Prophetia Amos 1, 11)

  • visio Abdiæ hæc dicit Dominus Deus ad Edom auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit surgite et consurgamus adversum eum in prœlium (Prophetia Abdiae 1, 1)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina