Trouvé 999 Résultats pour: Ecce
Et ego intelligebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. (Prophetia Danielis 8, 5)
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. (Prophetia Danielis 8, 15)
Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. (Prophetia Danielis 9, 21)
Et levavi oculos meos, et vidi et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo (Prophetia Danielis 10, 5)
Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. (Prophetia Danielis 10, 10)
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michaël unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. (Prophetia Danielis 11, 2)
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. (Prophetia Danielis 13, 20)
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)
Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)
