Trouvé 999 Résultats pour: Ecce
et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum (Liber Ieremiae 1, 6)
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo (Liber Ieremiae 1, 9)
ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et ædifices et plantes (Liber Ieremiae 1, 10)
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros ejus in circuitu et super universas urbes Juda (Liber Ieremiae 1, 15)
et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego judicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi (Liber Ieremiae 2, 35)
numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti (Liber Ieremiae 3, 5)
convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster (Liber Ieremiae 3, 22)
et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam (Liber Ieremiae 4, 10)
ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus ejus velociores aquilis equi illius væ nobis quoniam vastati sumus (Liber Ieremiae 4, 13)
concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)
aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et cælos et non erat lux in eis (Liber Ieremiae 4, 23)
vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt (Liber Ieremiae 4, 24)
