Trouvé 1781 Résultats pour: Eam
et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos (Liber I Maccabaeorum 11, 65)
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima præsidia et declinavit in Joppen et occupavit eam (Liber I Maccabaeorum 12, 33)
audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
et ædificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
et Simon ædificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras (Liber I Maccabaeorum 12, 38)
retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 47)
et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Jonathæ (Liber I Maccabaeorum 12, 49)
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratis (Liber I Maccabaeorum 13, 6)
et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
et post hæc venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quæ ducit Ador et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus (Liber I Maccabaeorum 13, 37)