Trouvé 1781 Résultats pour: Eam
quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam (Prophetia Osee 8, 7)
gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes ejus ut dentes leonis et molares ejus ut catuli leonis (Prophetia Ioel 1, 6)
posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et projecit albi facti sunt rami ejus (Prophetia Ioel 1, 7)
congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Josaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israël quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt (Prophetia Ioel 3, 2)
et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius (Prophetia Ioel 3, 17)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Gazæ et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea (Prophetia Amos 1, 6)
et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus (Prophetia Amos 1, 8)
virgo Israël projecta est in terram suam non est qui suscitet eam (Prophetia Amos 5, 2)
væ desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebræ et non lux (Prophetia Amos 5, 18)
et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israël non adiciam ultra ut pertranseam eum (Prophetia Amos 8, 2)
dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas (Prophetia Amos 8, 5)
ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus (Prophetia Amos 8, 6)