Trouvé 1781 Résultats pour: Eam
Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)
Et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ. (Prophetia Danielis 10, 9)
Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)
Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius (Prophetia Danielis 13, 8)
et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum (Prophetia Danielis 13, 12)
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)
Cumque revertissent, venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)
et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. (Prophetia Danielis 13, 16)
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt (Prophetia Danielis 13, 19)