Mosaico decorativo

Trouvé 1781 Résultats pour: Eam

  • anno nono Sedeciæ regis Juda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus ad Hierusalem et obsidebant eam (Liber Ieremiae 39, 1)

  • ecce ego habito in Masphat ut respondeam præcepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis (Liber Ieremiae 40, 10)

  • ideo hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Judam (Liber Ieremiae 44, 11)

  • quod si nos sacrificamus Reginæ cæli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi (Liber Ieremiae 44, 19)

  • non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius (Liber Ieremiae 48, 2)

  • ego scio ait Dominus jactantiam ejus et quod non sit juxta eam virtus ejus nec juxta quod poterat conata sit facere (Liber Ieremiae 48, 30)

  • qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 48, 44)

  • ad Idumeam hæc dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum (Liber Ieremiae 49, 7)

  • auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in prœlium (Liber Ieremiae 49, 14)

  • et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas ejus (Liber Ieremiae 49, 17)

  • sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinæ ejus ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 49, 18)

  • dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem (Liber Ieremiae 49, 24)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina