Trouvé 673 Résultats pour: Dux
Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Jordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum (Liber II Samuelis 19, 31)
transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël (Liber II Samuelis 19, 40)
itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Juda et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem omnesque viros David cum eo (Liber II Samuelis 19, 41)
et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei (Liber II Samuelis 22, 20)
quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (Liber I Regum 1, 3)
et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam (Liber I Regum 1, 35)
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)
misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam (Liber I Regum 1, 53)
et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth (Liber I Regum 2, 40)
confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)
domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)
et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)