Trouvé 757 Résultats pour: Dor
postquam autem obiit Jojada ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis (Liber II Paralipomenon 24, 17)
Amasias vero post cædem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum (Liber II Paralipomenon 25, 14)
quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua (Liber II Paralipomenon 25, 15)
ipse ædificavit Ahilath et restituit eam dicioni Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis (Liber II Paralipomenon 26, 2)
dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Joatham filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 26, 23)
dormivitque Joatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 27, 9)
dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël regnavitque Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 28, 27)
peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et præbuerunt dorsum (Liber II Paralipomenon 29, 6)
omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum (Liber II Paralipomenon 29, 28)
cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 29)
præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)
numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum (Liber II Paralipomenon 32, 12)