Trouvé 571 Résultats pour: Domus
et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis (Prophetia Ezechielis 8, 16)
et gloria Domini Israël adsumpta est de cherub quæ erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis (Prophetia Ezechielis 9, 3)
senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite cœperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus (Prophetia Ezechielis 9, 6)
et dixit ad me iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt (Prophetia Ezechielis 9, 9)
cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius (Prophetia Ezechielis 10, 3)
et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriæ Domini (Prophetia Ezechielis 10, 4)
et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 10, 19)
et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quæ respicit solis ortum et ecce in introitu portæ viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banajæ principes populi (Prophetia Ezechielis 11, 1)
dicentes nonne dudum ædificatæ sunt domus hæc est lebes nos autem carnes (Prophetia Ezechielis 11, 3)
et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere hæc dicit Dominus sic locuti estis domus Israël et cogitationes cordis vestri ego novi (Prophetia Ezechielis 11, 5)
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israël universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 11, 15)
fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 2)
