Trouvé 3296 Résultats pour: Dominus
et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi præsertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 31, 2)
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Josue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus (Liber Deuteronomii 31, 3)
facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terræ eorum delebitque eos (Liber Deuteronomii 31, 4)
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te (Liber Deuteronomii 31, 6)
vocavitque Moses Josue et dixit ei coram omni Israël confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus et tu eam sorte divides (Liber Deuteronomii 31, 7)
et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas (Liber Deuteronomii 31, 8)
convenientibus cunctis ex Israël ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis hujus coram omni Israël audientibus eis (Liber Deuteronomii 31, 11)
et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuæ voca Josue et state in tabernaculo testimonii ut præcipiam ei abierunt ergo Moses et Josue et steterunt in tabernaculo testimonii (Liber Deuteronomii 31, 14)
apparuitque Dominus ibi in columna nubis quæ stetit in introitu tabernaculi (Liber Deuteronomii 31, 15)
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)
Dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus (Liber Deuteronomii 32, 12)
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ (Liber Deuteronomii 32, 19)