Trouvé 3296 Résultats pour: Dominus
et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 8)
meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 9)
magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 10)
hæc dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem dicens (Prophetia Aggaei 2, 12)
et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt (Prophetia Aggaei 2, 15)
percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus (Prophetia Aggaei 2, 18)
in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 24)
iratus est Dominus super patres vestros iracundia (Prophetia Zachariae 1, 2)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 1, 3)
ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetæ priores dicentes hæc dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 1, 4)
verumtamen verba mea et legitima mea quæ mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis (Prophetia Zachariae 1, 6)
et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram (Prophetia Zachariae 1, 10)
