Trouvé 3296 Résultats pour: Dominus
si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te dicit Dominus (Prophetia Abdiae 1, 4)
numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau (Prophetia Abdiae 1, 8)
et erit domus Jacob ignis et domus Joseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiæ domus Esau quia Dominus locutus est (Prophetia Abdiae 1, 18)
Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri (Prophetia Ionae 1, 4)
et præparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Jonam et erat Jona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus (Prophetia Ionae 2, 1)
et dixit Dominus pisci et evomuit Jonam in aridam (Prophetia Ionae 2, 11)
et dixit Dominus putasne bene irasceris tu (Prophetia Ionae 4, 4)
et præparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Jonæ ut esset umbra super caput ejus et protegeret eum laboraverat enim et lætatus est Jona super hedera lætitia magna (Prophetia Ionae 4, 6)
et cum ortus fuisset sol præcepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Jonæ et æstuabat et petivit animæ suæ ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere (Prophetia Ionae 4, 8)
et dixit Dominus ad Jonam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem (Prophetia Ionae 4, 9)
et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quæ sub una nocte nata est et una nocte periit (Prophetia Ionae 4, 10)
audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (Prophetia Michaeae 1, 2)