Mosaico decorativo

Trouvé 3296 Résultats pour: Dominus

  • non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Liber Exodus 20, 7)

  • sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)

  • honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)

  • dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur (Liber Exodus 20, 19)

  • dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20, 22)

  • sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo (Liber Exodus 21, 4)

  • offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum (Liber Exodus 21, 6)

  • dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit (Liber Exodus 21, 34)

  • sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet (Liber Exodus 21, 36)

  • si latet dominus domus adplicabitur ad deos et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui (Liber Exodus 22, 8)

  • jusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus juramentum et ille reddere non cogetur (Liber Exodus 22, 11)

  • quod si inpræsentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui (Liber Exodus 22, 15)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina