Trouvé 3296 Résultats pour: Dominus
quia venit super eam id est super Babylonem prædo et adprehensi sunt fortes ejus et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet (Liber Ieremiae 51, 56)
et inebriabo principes ejus et sapientes ejus duces ejus et magistratus ejus et fortes ejus et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 57)
hæc dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portæ ejus excelsæ igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt (Liber Ieremiae 51, 58)
HE facti sunt hostes ejus in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus parvuli ejus ducti sunt captivi ante faciem tribulantis (Lamentationes 1, 5)
LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui (Lamentationes 1, 12)
NUN vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus convolutæ sunt et inpositæ collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere (Lamentationes 1, 14)
SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda (Lamentationes 1, 15)
FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos (Lamentationes 1, 17)
SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem (Lamentationes 1, 18)
ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion projecit de cælo terram inclitam Israël et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui (Lamentationes 2, 1)
BETH præcipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo munitiones virginis Juda dejecit in terram polluit regnum et principes ejus (Lamentationes 2, 2)
HE factus est Dominus velut inimicus præcipitavit Israël præcipitavit omnia mœnia ejus dissipavit munitiones ejus et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam (Lamentationes 2, 5)