Trouvé 3296 Résultats pour: Dominus
in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam (Liber Isaiae 7, 20)
et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito prædare (Liber Isaiae 8, 1)
et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen ejus Adcelera spolia detrahere Festina prædari (Liber Isaiae 8, 3)
et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens (Liber Isaiae 8, 5)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam ejus et ascendet super omnes rivos ejus et fluet super universas ripas ejus (Liber Isaiae 8, 7)
hæc enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi hujus dicens (Liber Isaiae 8, 11)
ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion (Liber Isaiae 8, 18)
verbum misit Dominus in Jacob et cecidit in Israël (Liber Isaiae 9, 8)
et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos ejus in tumultum vertet (Liber Isaiae 9, 11)
et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam incurvantem et refrenantem die una (Liber Isaiae 9, 14)
propter hoc super adulescentulis ejus non lætabitur Dominus et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 9, 17)
et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum ejus (Liber Isaiae 10, 12)