Trouvé 4401 Résultats pour: Dominus Deus
et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Judæorum (Actus Apostolorum 12, 11)
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Jacobo et fratribus hæc et egressus abiit in alium locum (Actus Apostolorum 12, 17)
Deus plebis Israël elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea (Actus Apostolorum 13, 17)
et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta (Actus Apostolorum 13, 21)
hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum (Actus Apostolorum 13, 23)
Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his (Actus Apostolorum 13, 30)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te (Actus Apostolorum 13, 33)
quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 37)
sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)
cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis (Actus Apostolorum 15, 4)
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere (Actus Apostolorum 15, 7)