Trouvé 4401 Résultats pour: Dominus Deus
Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis (Evangelium secundum Lucam 22, 61)
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni (Evangelium secundum Lucam 24, 34)
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
qui accipit ejus testimonium signavit quia Deus verax est (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)