Trouvé 6118 Résultats pour: Dominus Deus Israel
at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam (Liber Exodus 5, 2)
dixerunt Deus Hebræorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius (Liber Exodus 5, 3)
flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5, 14)
veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (Liber Exodus 5, 15)
videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (Liber Exodus 5, 19)
et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos (Liber Exodus 5, 21)
dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua (Liber Exodus 6, 1)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus (Liber Exodus 6, 2)
ego audivi gemitum filiorum Israël quo Ægyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei (Liber Exodus 6, 5)
ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis (Liber Exodus 6, 6)
et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum (Liber Exodus 6, 7)
et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus (Liber Exodus 6, 8)