Trouvé 839 Résultats pour: Dominum Expositionem Manuum
alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat (Liber II Maccabaeorum 8, 14)
arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiæ initium stillans in eos (Liber II Maccabaeorum 8, 27)
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur (Liber II Maccabaeorum 8, 29)
orabat autem hæc scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus (Liber II Maccabaeorum 9, 13)
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur (Liber II Maccabaeorum 10, 4)
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant (Liber II Maccabaeorum 10, 28)
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israël et victoriam illi dedit (Liber II Maccabaeorum 10, 38)
ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël (Liber II Maccabaeorum 11, 6)
tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare (Liber II Maccabaeorum 11, 9)
ibant igitur prompti de cælo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum (Liber II Maccabaeorum 11, 10)
at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Judas adiutorem et ducem belli fieri (Liber II Maccabaeorum 12, 36)