Trouvé 839 Résultats pour: Dominum Expositionem Manuum
pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (Liber II Regum 11, 17)
et operuerunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam (Liber II Regum 17, 9)
et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum (Liber II Regum 17, 11)
cumque ibi habitare cœpissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos (Liber II Regum 17, 25)
igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum (Liber II Regum 17, 28)
et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus (Liber II Regum 17, 32)
et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam (Liber II Regum 17, 33)
usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël (Liber II Regum 17, 34)
sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate (Liber II Regum 17, 36)
sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum (Liber II Regum 17, 39)
fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in præsentem diem (Liber II Regum 17, 41)
nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum (Liber II Regum 18, 23)