Trouvé 1901 Résultats pour: Domini Dei
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël (Liber Esdrae 6, 22)
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus (Liber Esdrae 7, 6)
Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium (Liber Esdrae 7, 10)
hoc est autem exemplar epistulæ edicti quod dedit rex Artarxersis Ezræ sacerdoti scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini et cærimoniis ejus in Israël (Liber Esdrae 7, 11)
benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 27)
et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)
et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum (Liber Esdrae 8, 28)
vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini (Liber Esdrae 8, 29)
percutiamus fœdus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt juxta voluntatem Domini et eorum qui timent præceptum Dei nostri secundum legem fiat (Liber Esdrae 10, 3)
et juxta eos ædificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui (Liber Nehemiae 3, 5)