Mosaico decorativo

Trouvé 1901 Résultats pour: Domini Dei

  • et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)

  • dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem (Liber I Samuelis 8, 10)

  • et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini (Liber I Samuelis 8, 21)

  • cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini (Liber I Samuelis 9, 27)

  • post hæc venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes (Liber I Samuelis 10, 5)

  • et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium (Liber I Samuelis 10, 6)

  • et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis (Liber I Samuelis 11, 6)

  • et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus (Liber I Samuelis 11, 7)

  • nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris (Liber I Samuelis 12, 7)

  • qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos (Liber I Samuelis 12, 9)

  • si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum (Liber I Samuelis 12, 14)

  • si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros (Liber I Samuelis 12, 15)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina