Trouvé 1901 Résultats pour: Domini Dei
factus est ergo super Jepthæ spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon (Liber Iudicum 11, 29)
rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium (Liber Iudicum 13, 3)
exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori ejus sedenti in agro Manue autem maritus ejus non erat cum ea quæ cum vidisset angelum (Liber Iudicum 13, 9)
dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quæ locutus sum uxori tuæ abstineat se (Liber Iudicum 13, 13)
dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris (Liber Iudicum 13, 15)
cumque ascenderet flamma altaris in cælum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor ejus proni ceciderunt in terram (Liber Iudicum 13, 20)
et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini (Liber Iudicum 13, 21)
cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol (Liber Iudicum 13, 25)
inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)
inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)
qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta (Liber Iudicum 15, 14)